1. Ac de fractis quidem
ossibus hactenus dictum sit. MOVENTUR autem ea sedibus suis duobus modis: nam
modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero
recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum [a
saltu] calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus
excidunt. Ante de prioribus dicam.
2. Quorum ubi aliquid
incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit;
deinde gravis inflammatio oritur, atque in talis praecipue: siquidem febres
quoque et cancros et nervorum vel distentiones vel rigores, qui caput scapulis
adnectunt, movere consuevit. Quorum vitandorum causa facienda eadem sunt, quae
in ossibus omnibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita
sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter
se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.
3. Maxilla vero et
vertebra omnesque articuli, cum validis nervis conprendantur, excidunt aut vi
expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis vel infirmatis, faciliusque in
pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem ***
in exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam
communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque: siquidem semper ea parte
est tumor, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit.
4. Et haec quidem in omnibus
deprenduntur, alia vero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam,
proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli [non] possunt, sic non omnes
reponuntur. Caput enim numquam *** compellitur, neque in spina vertebra, neque
ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem
movit. Rursus si qui nervorum vitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas
sedes iterum excidunt. Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt,
minus quam ceteri crescunt.
5. Omniumque, quae loco
suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut
puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior
in hoc quam in manu macies.
6. Tum pro sedibus et
pro casibus, qui inciderunt, aut maior aut minor usus eius membri relinquitur;
quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco
suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si illa occupavit, dum
conquiescat, non lacessendum: ubi finitast, temptandum in is membris, quae id
patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et nervorum habitus.
7. Nam si corpus tenue,
si umidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur: sed ut primo facilius
excidit, ita postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius
continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt. - Oportet autem
ipsam inflammationem levare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si
valentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus
abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiossiusque haec facere is
ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur: si vero etiam febris
accessit, multo magis;
8. deinde ex die quinto
fovere aqua calida; remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro
quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc [in]frictionem ei membro
adhibere; cibis uti bonis; uti vino modice; iamque ad usus quoque suos id
membrum promovere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus
corpori est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.
|