1.
Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si
altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur; dentes paribus non
respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. At si utraque, totum mentum in
exteriorem partem promovetur; inferioresque dentes longius quam superiores
excedunt; intentique super musculi apparent. -
2.
Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a
posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut iuxta parietem is sedeat,
subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro, eoque caput eius
per ministrum urgeatur, quo sit immobilius. Tum medici digiti pollices
linteolis vel fasceis, ne delabantur, involuti in os eius coiciendi, ceteri
extrinsecus admovendi sunt.
3.
Ubi vehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum
mentum et ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et
excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est
sic, ut omnia paene uno momento fiant.
4.
Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter
retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et cervicis
iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum omnibus vero, quorum
ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue, adeo ut
sermo quoque frequenti motu oris per nervos laedat.
|