1.
In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex is, quae
prima parte huius voluminis posita sunt, intellegi potuit. Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit,
radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes vero
quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est,
extentum brachium est neque recuruatur; si in posteriorem, brachium curvum est
neque extenditur, breviusque altero est; interdum febrem vomitumque bilis
movet;
2. si in exteriorem
interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os
recessit, recurvatum. - Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in
cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum ***
longa testa iunguntur: utrumque membrum in diversas partes extendere, donec
spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam
prolapsum est, in contrariam impellere.
3. Extendendi tamen
alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se
dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia
adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos
manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a
lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus
est.
4.
At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae
fracto cubito supra posita est, et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio
est, quae in omnibus: celerius tantum et saepius id resolvendum est, multa
magis aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In
cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, sive extra remansit sive intus
revertit, callus circumdatur; isque si per quietem increvit, flexus illius
postea prohibet.
|