1. Cum de his dixerim,
de is quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse: siquidem etiam in
hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et
manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt.
2. Femur in omnes
quattuor partes promovetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem,
raro admodum in priorem aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est,
crus longius altero et vatium est: extra enim pes ultimus spectat; si in
exteriorem, brevius varumque fit, et pes intus inclinatur; calx ingressu terram
non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superiusque corpus quam in
priore casu fert, minusque baculo eget.
3. Si in priorem, crus
extensum est, inclinarique non potest; alteri cruri ad calcem par est: sed ima
planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc casu praecipuus est,
et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode
ingrediuntur, totusque eorum pes incedit. Si in posteriorem, extendi non potest
crus, breviusque est; ubi constitit, calx his quoque terram non contingit.
4. Magnum autem femori
periculum est, ne vel difficulter reponatur, vel repositum rursus excidat. Quidam
iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et
Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse
memoriae prodiderunt: neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in
hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus,
Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset.
5.
Sed ut haec falsa opinio est, sic illud verum est: cum ibi valentissimi nervi
musculique sint, si suum robur habent, vix admittere; si non habent, postea non
continere. Temptandum igitur est: et si tenerum membrum est, satis est habena
altera ab inguine, altera a genu intendi; si validius, melius adducent, qui
easdem habenas ad bacula valida deligarint; cumque eorum fustium imas partes
oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint.
6.
Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes
sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conversi,
rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos
possunt. Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut
in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea
inferior, a qua recessit.
7.
Nervis extensis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen
ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa,
qua idem in brachio fit: protinusque, si conplicari femur potest, intus est.
8.
In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus
debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere.
Reposito osse, nihil aliud [novi] curatio requirit, quam ut diutius is in lecto
detineatur, ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.
|