1. Haec
facienda sunt in is casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt. *** Hic quoque et ingens periculum est, et
eo gravius, quo maius membrum est, quove validioribus nervis aut musculis
continetur.
2. Ideoque in umeris
femoribusque metus mortis est: ac, si reposita eis ossa sunt, spes nulla est;
si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor
est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse
praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse
agendum, ne praecipitarent.
3. Quidam brachia
quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque nervorum orirentur,
sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio
miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum
est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est.
4. Sic quoque reposito
osse nervi ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem
membrum, quod cum vulnere loco motum neque repositum est, sic iacere convenit,
ut maxime cubantem iuvat; tantum ne moveatur neve dependeat. In omnique tali
morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae
proposita est, ubi ossibus fractis vulnus accessit.
5. Si nudum os eminet,
impedimento semper futurum est: ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque
super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in
eiusmodi re sanitas potest, veniat: nam et debilitas sequitur et tenuis
cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
|