1.
Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare;
tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri; non
aquam sed vinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut
facile concoquat; uti vino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius
potionibus.
2.
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea,
et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi
stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine
vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in
accusatione[m] non merentis stomachi habent.
3.
At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter
ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve
cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam adversus tardam concoctionem
clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari; adsidue vinum frigidum
bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde
omnes potiones aqua frigida includere.
4.
Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et vomere: at
si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens alvus ei constiterit, frigida
potione potissimum utatur.
|