1. Si cui
vero dolere nervi solent, quod in podagra cheragrave esse consuevit, huic,
quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque
labori et frigori, nisi cum dolor increvit. Sub divo quies optima est.
2. Venus semper inimica
est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim
id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
3. Ut concoctio autem
omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi
quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui,
vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis,
naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro.
4. Idem summam cutem
facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremoresque nascuntur.
At prodest iuvenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius
concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur.
5. Aqua vero frigida
infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis
doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si
dolore vacant. Calor autem adiuvat omnia, quae frigus infestat, item
lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque, qui contrahuntur,
praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam
movet.
6. Si
nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit. Minime vero
frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores
aliaque vitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet,
somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
|