1. Est
etiam observatio necessaria, qua quis in PESTILENTIA utatur adhuc integer, cum
tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari, navigare, ubi id
non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui;
et, ut supra conprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem,
libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est.
2. Tum
neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut
balineum; neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus; atque
etiam, si per se mota est, conprimenda est.
3.
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor,
somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum
commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat. Alternis
diebus in vicem modo aqua modo vinum bibendum est. Quibus servatis ex reliqua
victus consuetudine quam minimum mutari debet.
4. Cum
vero haec in omni pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri
excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi gravi
tempore anni discesserunt ex suis sedibus, vel ubi in graves regiones venerunt.
Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a vino ad aquam, ab
hac ad vinum qui supra positus est transitus.
|