1.
Igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiemps; periculosior quam
salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus.
2.
Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae;
pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor,
nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est. Corpus ergo,
et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur.
Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque evenit, noxium est.
3. Ubi aequalitas autem
est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi
nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii
perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales quam
subsolani vel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur.
4. Nam fere ventus
ubique a mediterraneis regionibus veniens salubris, a mari gravis est. Neque
solum in bono tempestatium habitu certior valetudo est, sed +prior morbi
quoque, si qui inciderunt, leviores sunt et promptius finiuntur. Pessimum aegro
caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius
est, in hoc statu salubris mutatio sit.
5. At aetas media
tutissima est, quae neque iuventae calore, neque senectutis frigore infestatur.
Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet. Corpus autem
habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut
in iuventa decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum,
obesum hebes est.
6. Vere tamen maxime,
quae cum umoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines,
pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae apostemata Graeci
nominant, bilis atra, quam melancolian appellant, insania, morbus comitialis,
angina, gravedines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in
articulis nervisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et
repetunt.
7. At aestas non quidem
vacat plerisque his morbis, sed adicit febres vel continuas vel ardentis vel
tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros
et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem
resolvit.
8. Vix quicquam ex his
in autumnum non incidit: sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis
dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci fqisin nominant,
urinae difficultas, quam straggourian appellant, tenuioris intestini morbus
quem ileon nominant, levitas intestinorum, qui lienteria vocatur, coxae
dolores, morbi comitiales.
9. Idemque tempus et
diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et
alios novis morbis conficit; et quosdam longissimis inplicat, maximeque
quartanis, quae per hiemem quoque exerceant. Nec aliud magis tempus
pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est; quamvis variis rationibus
nocet.
Hiemps autem capitis dolores,
tussim et quicquid in faucibus in lateribus in visceribus mali contrahitur,
inritat.
10. Ex tempestatibus
aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit,
horrores excitat, item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus spissat
et mobilius atque expeditius reddit.
11. Auster aures
hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus
efficit hebes, umidum, languidum. Ceteri venti, quo vel huic vel illi propiores
sunt, eo magis vicinos his illisve affectus faciunt. Denique omnis calor iecur
et lienem inflat, mentem hebetat; ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat,
efficit.
12. Frigus modo nervorum
distentionem, modo rigorem infert; illud spasmos, hoc tetanos Graece nominatur;
nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat. In siccitatibus acutae
febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores
oriuntur; per imbres longae febres, alvi deiectiones, angina, cancri, morbi
comitiales, resolutio nervorum (paralusin Graeci nominant).
13. Neque solum
interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint. Si hiemps
sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere
subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus,
ideoque praecipue in muliebribus.
14. Si vero austri
pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem
feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae vero, quae gignunt,
inbecillos vixque vitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt,
gravedines atque destillationes male habent.
15. At si a prima hieme
austri ad ultimum ver continuarint, laterum dolores et insania febricitantium,
quam frenhsin appellant, celerrime rapiunt. Ubi vero
calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum
sudorem in febribus subsequi. At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero
imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio,
raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
16.
Sin autem autumnus quoque aeque siccus isdem aquilonibus perflatur, omnibus
quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda
valetudo contingit: durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et
febres partim acutae partim longae, et i morbi, qui ex atra bile nascuntur.
17.
Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his vere optime valent, et
aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuvenes
hieme quique inter iuventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est.
18. Tum si qua
inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros
serpentia ulcera oris, quae afqaV Graeci nominant, vomitus, nocturnae
vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant. Propriae etiam
dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum
distentiones, alvi deiectiones; maximeque caninis dentibus orientibus male
habent; quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime venter adstrictus
est.
19. At ubi aetas paulum processit,
glandulae, et vertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma,
verrucarum quaedam genera dolentia (akrocordonaV Graeci appellant) et plura alia tubercula
oriuntur. Incipiente vero iam pube, et ex isdem multa, et longae febres, sanguinis
ex naribus cursus.
20. Maximeque omnis
pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo
anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in
infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina
primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles,
qui diutius manserunt, terminantur.
21. Adulescentia morbis
acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; fereque iuvenes sunt, qui
sanguinem expuunt. Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus,
cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum (aimorroidas Graeci appellant) profusio.
22. In senectute
spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum
resolutiones, malus corporis habitus (+kacexian Graeci appellant), nocturnae vigiliae,
vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et
quae secuntur hanc, tormina vel levitas intestinorum ceteraque ventris fusi
mala.
23. Praeter haec
graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores
fatigant. Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur,
subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit.
|