Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • Caput II. De signis adversae valetudinis futurae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II. De signis adversae valetudinis futurae.

1. Ante adversam autem valetudinem, ut supra dixi, quaedam NOTAE oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consuevit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam revolvuntur.

2. Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in is, quae superant, est quod morbus demat; in is, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem incaluit; si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura vel genua vel coxas.

3. Item si marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus gravior est; si circa frontem intentae venae moventur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit.

4. Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in is aliquis, quae saepe sine periculo evasit: ille sollicitari debet, cui haec nova sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License