1.
Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut
dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui
fere sani quoque iacentis habitus est; si facile convertitur, si noctu dormit,
interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum
et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter
mollia in utraque parte sunt:
2.
quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec
valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum
est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur,
securitatem pollicetur.
3. Sternumentum etiam
inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post
fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne
ea quidem, quae, quamvis longiore tempore evanuit, tamen ante alteram
accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod eilikrineV Graeci vocant, fieret.
4. Si quis autem
incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere
album, leve, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum
deferantur.
5. At venter ei, qui a
periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda
valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita alvus
est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta
magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa est neque
foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit.
6. Ac lumbricos quoque
aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si inflatio in superioribus
partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad
inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore
excessit.
|