1.
Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et
cruribus; ubi residere volt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus
laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit;
ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui
matutino tempore ad quartam.
2.
Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere
sine continuo dolore esse non potest. Neque vero signum bonum est etiam somno
ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque
continuat.
3.
Mali etiam morbi testimonium est vehementer et crebro spirare, a sexto die
coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum,
difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine voluntate lacrimare;
habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem
macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si
haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si venae
quoque ibi vehementer agitantur.
4.
Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes
manusque calidas habere ventre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas
partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum
singultum esse vel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postve longas
febres hunc fastidire;
5.
aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum
corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore
eodem revertantur, quaeve semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die
leventur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per
decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant.
6. Pessimum est, si ne
levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est
post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura
manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet;
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio.
7. Timere etiam ex
somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam
membrumve aliquod esse resolutum; ex quo casu quamvis vita redditur, tamen id
fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei
pituita vel bilis est mixta, peiorque, si viridis aut niger.
8. At mala urina est,
in qua subsidunt subrubra et levia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia
atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas
repraesentat. Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis
maxime.
9.
Alvus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres
fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit
est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum
ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leve, album, idemque
subpallidum; vel si est aut lividum aut biliosum aut cruentum aut peioris
odoris quam ex consuetudine. Malum
est etiam, quod post longas febres sincerum est.
|