1. Sed inter haec
quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima vero iam ventum esse
testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque
aures et imis partibus leviter aversae, cutis circa frontem dura et intenta:
2. color aut niger aut
perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit
neque ventris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species
oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est.
3. Si vero in morbo
vetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec
oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent,
rubescunt, atque in isdem venulae pallent, pituitaque in iis innatans novissime
angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut vehementer
subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non
committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens
alvus expressit;
4. eaedemque palpebrae
pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares
oculique et palpebrae et supercilia aliquave ex his pervertuntur; isque propter
inbecillitatem iam non audit, aut non videt.
5. Eadem mors
denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad
pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et inaequaliter dispergit,
neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae
non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut
ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut lividum factum
est.
6. Illa quoque mortis
indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis
in febre et acuto morbo vel insania pulmonisve dolore vel capitis in veste
floccos legit fimbriasve deducit, vel in adiuncto pariete, si qua minuta
eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad
viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si
alia quoque signa accesserunt.
7. Neque is servari
potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut devorare
salivam suam non potest; cuive in eodem febris corporisque habitu cervix
convertitur sic, ut devorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua
febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior
pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non
quiescente simul et delirio et spirandi difficultate vexatur; aut qui epoto
veratro exceptus distentione nervorum est; aut qui ebrius ommutuit:
8. is enim [febre
adiecta] nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo
tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit. Mulier quoque gravida acuto
morbo facile consumitur; et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in
recenti morbo bilis atra vel infra vel supra se ostendit; cuive alterutro modo
se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
9. Sputum etiam
biliosum et purulentum, sive separatim ista sive mixta proveniunt, interitus
periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum
est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peiorave
accesserint; quae quo leviora graviorave subsecuta sunt, eo vel seriorem mortem
vel maturiorem denuntiant.
10. Frigidus quoque
sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo vomitus, qui varius et
multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem
quoque in febre vomuisse pestiferum est.
11. Urina vero rubra et
tenuis in magna cruditate esse consuevit, et saepe, antequam spatio maturescat,
hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit.
Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in
viris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris vero quae tenuis et
diluta est.
12. Alvus quoque varia
pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo
diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen
repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti vero
iam esse denuntiat, quae li[q]vida eademque vel nigra vel pallida vel pinguis
est, utique si magna foeditas odoris accessit.
13.
Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia
sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescunt? *** quosdamque fama
prodiderit in ipsis funeribus revixisse.
14.
Quin etiam vir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem vitae satis certas
notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut
certa aliqua signa futurae mortis essent.
15.
Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae
non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obvius
intellexit [quendam] vivere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si
quod professoris sit.
16.
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque
coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen
fallat. Non si quid itaque vix in millensimo corpore aliquando decipit, id
notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat.
17.
Idque non in is tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in is quoque, quae
salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo
medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in
peius aliquid convertunt.
18.
Neque id evitare humana inbecillitas in tanta varietate corporum potest. Sed
tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros
prodest. Neque tamen ignorare
oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.
|