1. Sed cum proposuerim
signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consuerunt, eo quoque
transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas,
indicem. Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut
intus sit aut venturum sit, ostendunt.
2. Ante febres, si
caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt,
circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor
abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa
quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si
praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur
urina, cruditatem esse manifestum est.
3. Quibus diu color
sine morbo regio malus est, ii vel capitis doloribus conflictantur, vel terram
edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut visceribus aut
alvo laborant. Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque
ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum
distentio est.
4.
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse
testatur. Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut subitam
deiectionem aut febriculam instare. Ubi pedes turgent, longae deiectiones sunt;
ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter cutem instat: sed hoc morbi
genus ab ilibus oriri solet.
5.
Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil
reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo
sinistra parte ventris invicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum
proficisci videtur.
6.
Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (strofouV Graeci nominant), coxaeque dolores
manent, eaque neque tempore neque remediis solvuntur. Calor autem articulorum
prout in pedibus manibusve aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nervi
contrahantur, aut si id membrum ex levi causa fatigatum aeque frigido calidoque
offenditur, podagram cheragramve, vel eius articuli, in quo id sentitur, morbum
futurum esse denuntiat.
7.
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, vel capitis
doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes
gravis habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua
non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet
alia pars morbo infestetur.
8.
Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum vitia, dolores tumoresque, sine
podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora
isdem dolent noctuque corpora insudant. Si fros prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu vehementes
dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicensimum diem aut
sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet.
9. Quicumque etiam
dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum
finiet, magisque si iuvenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per
suppurationem. Febris autem, quae subito sine ratione, sine bonis signis finita
est, fere revertitur.
10. Cui sanguine fauces
et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque
praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius
aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri inguen et
febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
11.
Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos
aut circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem viridis aut viscerum
dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non
esse testatur. At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica vel renes
exulcerati sunt.
12.
Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat
et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit,
dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt
frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt,
urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est,
aquae simile vel rufum vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est,
alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est.
13.
At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam
cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem
inferiores partes delent, in eadem vesica vitium est.
14.
Calculosi vero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur
paulatimque; interdum etiam sine voluntate destillat; eadem harenosa est;
nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes
calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem
levant.
15. Gravitatis quoque
cuiusdam in ea parte sensus est; atque ea cursu omnique motu augentur. Quidam
etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, inplicant.
Feminae vero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur:
nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum
sentiunt.
16. At qui
spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone vitium est. Mulieri
gravidae sine modo fusa alvus excutere partum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est
quod intus gerit: durae mammae sanum illud esse testantur.
17. Frequens singultus
et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat. Si
tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel
distentio nervorum vel rigor timeri potest: at si a priore parte id evenit, vel
lateris acutus dolor vel insania expectanda est:
18. interdum etiam
eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur. Si
ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter
cutem aut tabes sequitur.
19.
Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies
purgari non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est,
atrae bilis morbus subest.
20.
Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis
dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines
obversentur.
21.
At quibus magni lienes sunt, iis gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguis
aliqua parte prorumpit; quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala
ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat. Si in
ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur.
22.
Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum
malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua [ex] parte dolor aut
prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Urina quoque,
quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam
suppurationem esse denuntiat.
23.
Haec vero, cum sine febre quoque vel latentium vel futurarum rerum notas
habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum
tum signa nascuntur.
24.
Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit,
sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro
quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet praecordiis duris et
tumentibus.
25.
Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae,
vel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die vigilia,
vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor
id non coegerit, item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae
signa sunt.
26.
Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit,
periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque dolor acutus
cum febre continua vehementique saepe mentem turbat; ex eo casu iuveniores
interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque
magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt: ita sustinent, dum is
adfectus in pus vertatur.
27.
Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur.
Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum
dolores erunt. Quorum faucibus in
febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio. Si angina
subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum
diem occidit.
28.
Quod nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alvi longam
resolutionem tormina, post haec intestinorum levitas oritur; post nimias
destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania;
post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio; ubi caput
vulneratum est, delirium; ubi vigilia torsit, nervorum distentio; ubi
vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium.
29.
Suppuratio vero pluribus morbis excitatur: nam si longae febres sine dolore,
sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in
iuvenioribus tamen: nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur.
30.
Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicensimum diem hominem
non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus,
utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: sed
tum in inferioribus partibus aliquid abscedit.
31.
Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies
desinunt, haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus partibus
fit abscessus; ac si inter ipsa viscera non fit, circa aures erumpit. Quomque omnis longus tumor ad
suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui
in ventre est; is, qui supra umbilicum quam is, qui infra est.
32. Si lassitudinis
etiam sensus in febre est, vel in maxillis vel in articulis aliquid abscedit. Interdum
quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint,
exque eo casu plerumque infra transversum septum, quod diafragma Graeci vocant, fit abcessus.
33. Dolor etiam
pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per
victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitat aut circa vicesimum
diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa
sexagensimum.
34. Numerabimus autem ab
eo die, quo primum febricitavit aliquis aut inhorruit aut gravitatem eius
partis sensit. Sed hae vomicae modo a pulmone modo a contraria parte
nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat:
ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex
pondere aliquo videtur.
35.
Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si
febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit, multus sudor
oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi cavi
sunt, malae rubent, venae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci
ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus
difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
36.
Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, vomica
vel ante vel circa vicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse
est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius solventur.
Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si
non est mors consecuta et reliquum corpus invaluit, pedes tamen decidunt.
|