1.
Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem vel
periculum ostendant.
Ex vesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leve et album
subsedit, metum detrahit.
2.
In pulmonis morbo si sputo ipso levatur dolor, quamvis id purulentum est tamen
aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest
ei secunda valetudo contingere. Neque inter initia terreri convenit, si
protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine, dummodo statim edatur.
3.
Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata,
finiuntur.
Si in iocinere vomica est, et ex
ea fertur pus purum et album, salus facilis est: id enim malum in tunica est.
4. Ex suppurationibus vero
eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur et acuuntur. At ex
iis, quae intus procedunt, eae leviores, quae contra se cutem non adficiunt,
eamque et sine dolore esse et eiusdem coloris, cuius reliquae partes sunt,
sinunt esse. Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leve, album, unius
coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquievit
desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium.
5. Si quando etiam
suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum
est, periculi minus est.
6. At in tabe eius, qui
salvus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, eiusdemque coloris,
sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite
destillat. Longe optimum est febrem omnino non esse; secundum est tantulam
esse, ut neque cibum inpediat neque crebram sitim faciat. Alvus in hac
valetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae convenientia iis, quae
adsumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue maximeque lati pectoris atque
saetosi est, cuiusque cartilago exigua et carnosa est.
7. Super tabem si
mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor
mansit subitoque sanguis erupit, levari morbus solet: nam et tussis minuitur,
et sitis atque febricula desinunt. Sed isdem fere, nisi redit sanguis, vomica
erumpit; quae quo cruentior, eo melior est.
8. Aqua autem inter
cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae
longo morbo supervenit, utique si firma viscera sunt, si spiritus facilis, si
nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus
macrum est, si mollis venter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super
somnum quidem inarescit;
9. si cibi cupiditas
est, si venter medicamentis movetur, si per se excernit mollia et figurata, si
extenuatur; si urina et vini mutatione et epotis aliquibus medicamentis
mutatur; si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet: siquidem in
quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona
spe est.
10. Articulorum vero
vitia, ut podagrae cheragraeque, si iuvenes temptarunt neque callum induxerunt,
solvi possunt; maximeque torminibus leniuntur et quocumque modo venter fluit.
11. Item morbus
comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur; et in quo ab una parte
corporis venientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusve
initium fieri, deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite.
12. Atque
in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur. Ipsa autem
deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si
contacto ventre nullus motus eius sentitur, si extremam alvum spiritus sequitur.
13. Ac ne
tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris
ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam gravida mulier non
solum reservari possit, sed etiam partum reservare; prodestque in hoc morbo, si
iam aetate aliquis processit.
14. Contra
intestinorum levitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri
urina et ali cibo corpus incipit. Eadem aetas prodest et in coxae dolore et
umerorum et omni resolutione nervorum; ex quibus coxa, si sine torpore est, si
leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile et mature
sanatur, resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris
resolutio etiam alvo cita finitur; omnisque deiectio lippienti prodest.
15.
At varix ortus vel per ora venarum subita profusio sanguinis vel tormina
insaniam tollunt. Umerorum dolores,
qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae bilis solvuntur; et quisquis
dolor deorsum tendit, sanabilior est. Singultus sternumento finitur.
16. Longas deiectiones
supprimit vomitus.
Mulier sanguinem vomens profusis menstruis
liberatur. Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni
periculo vacat. Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento
levatur.
Aestiva quartana fere brevis est. Cui calor et tremor est, saluti delirium est. Lienosis bono tormina
sunt.
17.
Denique ipsa febris, quod maxime mirum videri potest, saepe praesidio est. Nam
et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit; et iocineris
dolori succurrit; et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex
toto tollit; et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si
urinam per calorem movet, levat.
18.
At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis
prurigine accedunt, sanguinis profusione vel fortuita vel etiam petita
summoventur. Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt,
gravedine et sternumentis finiuntur.
19.
Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden vocant, subitus horror exsolvit. Si in febre aures obtunsae sunt, si
sanguis naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex toto.
Nihil plus adversus surditatem quam biliosa alvus potest.
20. Quibus in fistula
urinae veluti minutiores abscessus, quos fumata vocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea
parte profluxit, sanitas redditur.
*** Ex quibus cum pleraque per se
proveniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum
posse.
21. Contra si vesica cum
febre continenti dolet, neque venter quicquam reddit, malum atque mortiferum
est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.
22. In pulmonis morbo,
si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit et ultra septimum
mansit, periculosum est; quantoque magis mixtos neque inter se diductos colores
habet, tanto deterius. Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, sive
rufum est sive cruentum sive album sive glutinosum sive pallidum sive spumans;
nigrum tamen pessimum est. In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio,
etiam quod alias salutare habetur, sternumentum; periculosissimumque est, si
haec secuta subita deiectio est. Fere vero quae in pulmonis, eadem in
lateris dolore et mitiora signa et asperiora esse consuerunt. Ex iocinere si
pus cruentum exit, mortiferum est.
23.
At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem
quoque cutem decolorent: ex is deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt,
eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt. Quod si, ne rupta quidem
vomica vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quierit, tamen
repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est
lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum
certum est. Atque ex is quidem
suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex
ceteris iuniores.
24. At in tabe sputum
mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti
adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur. Si quis etiam in eo
morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia
subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec
orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui
cetera parte anni traxerunt, resolvuntur. Item pus expuisse in hoc morbo,
deinde ex toto spuere desisse mortiferum est.
25. Solent etiam in
adulescentibus ex eo morbo vomicae fistulaeque oriri; quae non facile sanescunt,
nisi si multa signa bonae valetudinis subsecuta sunt. Ex reliquis vero minime
facile sanantur virgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua
suppressa sunt. Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus
oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum
est; magis si eum alvus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non
coeunt, si album oculorum apparet. Quos tamen ita mors sequitur, si id
malum non est febre discussum.
26.
At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur,
utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsecuntur. Aeque in ea
quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua
medium corpus inplevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde
desinunt, deinde rursus adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra
conprehensi sunt, si adtendunt; sed fere fiducia secundae valetudinis
opprimuntur.
27.
Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra
corpora, et parte aliqua tueantur: nam sive aqua inter cutem quem implevit,
sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque
mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
28.
Articulis vero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata
sint, numquam liberantur: quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel
ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic
numquam ex toto finiuntur.
29.
Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius
is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix
quicquam in medicina sit. In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque
ante in partibus aliquis venientis mali sensus est, sed homo inproviso
concidit, cuiuscumque is aetatis est, vix sanescit: si vero aut mens laesa est,
aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
30.
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut
praecordiorum aut ventris, si inmodica sitis, si longius tempus, si alvus
varia, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter
haec tormina vera esse coeperunt; isque morbus maxime pueros absumit usque ad
annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida
eiusmodi casu rapi potest; atque, etiamsi ipsa convaluit, tamen partum perdit.
31.
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato
iam corpore subito nigra alvus profluxit.
32.
At intestinorum levitas periculosior est, si frequens deiectio est, si venter
omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu,
si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leve et mali
odoris; si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia
tunc liquor omnis non in vesicam sed intestina descendit);
33.
si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium
distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi
et *** cupiditas non est; inter quae cum evidens mors sit, multo evidentior
est, si iam longum quoque id vitium est, id maxime etiam, si in corpore senili
est.
34.
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus,
nervorumdistentio, delirium mala sunt. At in morbo arquato durum fieri iecur
perniciosissimum est. Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde
inversa sunt vel in aquam inter cutem vel intestinorum levitatem, vix ulla
medicina periculo subtrahit.
35. Morbus intestini
tenuioris *** nisi resolutus est, intra septimum diem occidit. Mulier ex partu
si cum febre vehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in
periculo mortis est. Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus
viscera continentur, frequenter spirare signum malum est.
36. Si sine causa longus
dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput
revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est,
nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis
aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totove corpore pustulae
ortae sunt.
37. Aeque magnum malum
est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte,
aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam
perveniunt. Et cum in isdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas
est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.
38. In coxae vero
doloribus si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, alvus nisi coacta
non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL
annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri
poterit nisi aut vere aut autumno.
39. Difficilis aeque
curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor vel ad manus pervenit vel ad
scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
40. Quacumque vero
corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque movetur et emacrescit,
in pristinum habitum non revertitur, eoque minus, quo vetustius id vitium est,
et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni nervorum ad medicinam
non idonea tempora sunt hiemps et autumnus: aliquid sperari potest vere et
aestate; is morbus mediocris vix sanatur, vehemens sanari non potest.
Omnis etiam dolor minus medicinae
patet, qui sursum procedit.
41. Mulieri gravidae si subito
mammae emacuerunt, abortus periculum est. Quae neque peperit neque gravida est,
si lac habet, a menstruis defecta est.
42. Quartana aestiva
brevis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante.
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentione nervorum,
periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorum
distentio oppressit, item si in magno alvi dolore extremae partes frigent.
43. Neque is ad vitam
redit, qui ex suspendio spumante ore detractus est.
Alvus nigra, sanguini atro
similis, repentina, sive cum febre sive etiam sine hac est, perniciosa est.
|