Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • Caput IX. De morborum curationibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IX. De morborum curationibus.

1. Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur vel metu terreant, ad CURATIONES morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante DE COMMUNIBUS dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur.

2. Omne vero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut evocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit: quaedam non uno modo tantum sed etiam duobus inter se non contrariis adiuvant. DEMITUR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, vomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore; de quibus protinus dicam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License