1. Sanguinem incisa vena
mitti novum non est: sed nullum paene esse morbum, in quo non mittatur, novum
est. Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus vetus est: in pueris
vero idem experiri et in senioribus et in gravidis quoque mulieribus vetus non
est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii
genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem gravidam, quae ita curata
esset, abortum esse facturam.
2. Postea vero usus
ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius observationes adhibendas
esse, ad quas derigi curantis consilium debeat. Interest enim, non quae aetas
sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae vires sint. Ergo si iuvenis
inbecillus est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis
emittitur: emoritur enim vis, si qua supererat, hoc modo erepta.
3. At firmus puer et
robustus senex et gravida mulier valens tuto curatur. Maxime tamen in his
medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest;
mulierique praegnati, post curationem quoque, viribus opus est, non tantum ad
se, sed etiam ad partum sustinendum.
4. Non quicquid autem
intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in
hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires
aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum vel senem vel
in una muliere duo corpora simul sustineat.
5. Interest etiam inter
valens corpus et obesum, inter tenue et infirmum: tenuioribus magis sanguis,
plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem eiusmodi
sustinent: celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur; ideoque
vis corporis melius ex venis quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt,
sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit,
corruptum corpus sit an integrum.
6. Nam si
materia vel deest vel integra est, istud alienum est: at si vel copia sui male
habet, vel corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo vehemens febris,
ubi rubet corpus, venaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit; item
viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique
fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem,
quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus
atque collisum est;
7. item
malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non
infirmitate sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus quidem id
desideret, corpus autem vix pati posse videatur: sed si nullum tamen appareat
aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit
adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine
sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum,
si exigetur, sanguinem mittere.
8. De quo
dubitari in eiusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium experiri
quam nullum; idque maxime fieri debet, ubi nervi resoluti sunt; ubi subito
aliquis ommutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris accessio paene
confecit, paremque subsequi verisimile est neque eam videntur sustinere aegri
vires posse.
9. Cum
sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est:
neque enim semper concoctionem res expectat. Ergo si ex superiore parte aliquis
decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis
paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si
subsederit, corpus adfligat; idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui
strangulabunt, dictum erit.
10. At si
morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet;
ideoque ei rei videtur aptissimus adversae valetudinis dies secundus aut
tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic
numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta
est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit
integrum.
11. Quod
si vehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem
iugulare est; expectanda ergo remissio est: si non decrescit, sed crescere
desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamvis peior, sola tamen occasio
non omittenda est.
12.
Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est: satius
est enim in primo levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa
fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est,
ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat. Mitti vero is
debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius, ex ea ipsa
parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus,
in brachiis, iuxta talos.
13.
Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse
mittendum: sic enim averti materiae cursum: at illo modo in id ipsum, quod
gravat, evocari. Sed id falsum est:
proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis
sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne
venit quidem.
14. Videtur tamen usus
ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse
mittendum; si quod in umero vitium est, ex altero brachio: credo quia, si quid parum
cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent. Avertitur
quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur. Desinit enim
fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere.
15.
Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro
difficillimum est: iuncta enim est venae arteria, his nervi. Ita, si nervum
scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit.
At arteria incisa neque coit neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis
vehementer erumpat, efficit.
16.
Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque
sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat
neque venam incidit: nonnumquam etiam ea latet neque facile reperitur. Ita
multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda
ad medium vena est. Ex qua cum
sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere.
17. Nam si is crassus et
niger est, vitiosus est, ideoque utiliter effunditur: si rubet et perlucet,
integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat;
protinusque is supprimendus est. Sed id evenire non potest sub eo
medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit.
18.
Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat; quod
quamvis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante
finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito
expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die averso medio digito vena
ferienda, ut recens coitus eius resolvatur iterumque sanguinem fundat.
19.
Sive autem primo sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio
fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque
quod superest sincerum est; ideoque protinus brachium deligandum habendumque
ita est, donec valens cicatricula sit; quae celerrime in vena confirmatur.
|