1a. Deiectionem autem
antiqui variis medicamentis crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur;
dabantque aut nigrum veratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam lepidacalkou Graeci vocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde
purgat, aut lac vel asininum aut bubulum, vel caprinum, eique salis paulum
adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum
supererat, bibere cogebant.
1b. Sed medicamenta
stomachum fere laedunt: alvus si vehementius fluit aut saepius ducitur, hominem
infirmat. Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum eius rei causa recte
datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum veratrum nigrum aut atra bile
vexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nervi parte aliqua
resoluti sunt, datur.
1c. At ubi febres
sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant
et ventrem molliant; suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio
convenit.
2a. Plerumque vero
alvus potius ducenda est; quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen
servatum sit, video plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea
moderatio, quam is secutus videtur, aptissima, ut neque saepe ea medicina
temptetur, et tamen semel, summum vel bis non omittatur:
2b. si caput grave
est; si oculi caligant; si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum
nominant; si in imo ventre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam
biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se umorve aliquis aquae similis
confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se venter excernit,
utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem
nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod
excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti,
cum opus sit, vires non patiuntur tempusue eius rei praeterit, aut si multum
ante morbum aliquis potavit;
2c. aut si is, qui
saepe vel sponte vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam. Servanda
vero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla cruditate substante; ne
in corpore infirmo diuque in adversa valetudine exhausto, neve in eo, cui satis
alvus cottidie reddit quive eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis
impetu, quia quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput multo
gravius periculum efficit.
2d. Pridie vero
abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot
horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant; tum inmittenda
in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore,
mulsa;
2e. si leni, ea, in
qua faenum Graecum vel tisana vel malua decocta sit, [si reprimendi causa, ex
verbenis] acris autem est marina aqua vel alia sale adiecto; atque utraque
decocta commodior est. Acrior fit adiecto vel oleo vel nitro vel melle: quoque
acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque, quod
infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo
laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet
aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum
demum desidere.
2f.
Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum
mollit. Cum vero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper
debet conquiescere; et ne vires deficiant, utique eo die cibum adsumere; qui
plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in
metu non erit, aestimari oportebit.
|