1. De
frictione vero adeo multa Asclepiades tamquam inventor eius posuit in eo
volumine, quod COMMUNIUM AUXILIORUM inscripsit, ut, cum trium faceret tantum
mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac
consumpserit. Oportet autem neque recentiores viros in is fraudare, quae vel
reppererunt vel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita
sunt, auctoribus suis reddere.
2. Neque
dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione
utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a
vetustissimo auctore Hippocrate paucis verbis comprehensum sit, qui dixit
frictione, si vehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri: si multa, minui,
si modica, inpleri. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum
corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in
eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est.
3.
Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non
pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit. Nam et
adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat,
et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione
sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
4.
Diversarum vero rerum in modo causa est.
Inter unctionem autem et
frictionem multum interest. Ungui enim leviterque pertractari corpus etiam in
acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa
vero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus convenit,
praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
5. Amat autem hoc
auxilium valetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. Neque ignoro
quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum
iam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per
se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli.
6.
Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona valetudo
contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa,
exasperetur. Potest morbus minus gravis esse quam fuerit, neque ideo tamen
solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium
discutit.
7.
Sed ut levata quoque adversa valetudine recte frictio adhibetur, sic numquam
adhibenda est febre increscente: verum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea
vacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus
esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia
ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius.
8.
Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat, non in inpetu tamen
doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen
saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a
mediis partibus corporis evocare materiam volumus, ideoque extremas partes
perfricamus.
9. Neque audiendi sunt
qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex viribus
hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse
quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrumque
deinde, prout vires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam
in viro, minus saepe in puero vel sene quam iuvene manus dimovendae sint.
10.
Denique si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est: nam
neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum
materiae digeri, sive id ipsum membrum sive per id aliud levamus. At ubi totius
corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet
et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti
cibo novae materiae fiat.
11.
In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti
calet, [ut] supra posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est;
quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
|