Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • Caput XVII. De sudore.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVII. De sudore.

1. Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut balneo. Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus. Praeter haec sole quoque et exercitatione movetur. Utiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est. Ac nervorum quoque quaedam vitia sic optime curantur.

2. Sed cetera infirmis possunt convenire: sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre vel inter initia morborum vel etiam gravibus morbis tenentur. Cavendum autem est, ne quid horum vel in febre vel in cruditate temptetur. At balnei duplex usus est: nam modo discussis febribus initium cibi plenioris vinique firmioris [valetudinis] facit, modo ipsam febrem tollit; fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.

3. Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiva est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lavari potest. At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartove die revertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est.

4. Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat. Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:

5. in is vero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere valetudinis solet. Inbecillus homo iturus in balneum vitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur.

6. Ubi in balneum venit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur: si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, vitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum.

7. At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fovendum os aqua calida; tum in solio descendendum est, atque ibi quoque videndum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod vix fieri potest, si priora recte cesserunt: certum autem signum inutilis balinei est. Ante vero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione valetudinis suae cognoscat.

8. Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leviter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda virium ratio est; neque committendum, ut per aestum anima deficiat; sed maturius is auferendus curioseque vestimentis inuoluendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid adsumat, insudet.

9. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quidlibet eorum calfactum et in linteum coniectum: si minore vi opus est, etiam solum linteum, at si maiore, exstincti titiones inuolutique panniculis et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et in vasa fictilia, [similitudine] quas lenticulas vocant, aqua coicitur;

10. et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fovendum est, conlocatur *** iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leviter aspergitur: ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde invicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo nervis opitulatur. His omnibus commune est digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, vel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License