1. Cum de iis dictum
sit, quae detrahendo iuvant, ad ea veniendum est, quae alunt, id est, CIBUM ET
POTIONEM. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae valetudinis
communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum
ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum
curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse
sit subinde singulas eas nominare.
2. Scire igitur oportet
omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse
(valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes
domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager;
omnem grandem avem, quales sunt anser et pavo et grus; omnes beluas marinas, ex
quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum
est opus pistorium valentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo
constat.
3. In media vero
materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus;
ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces
omnes, qui salem non patiuntur solidive saliuntur.
Inbecillissimam vero materiam
esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita
et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
4. Sed quamvis haec ita
discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina
recipiunt, aliaque res alia vel valentior est vel infirmior: siquidem plus
alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id
ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui
nihil demptum est, quem autopuron Graeci vocant: infirmior est ex polline,
infirmissimus cibarius panis.
5. Ex leguminibus vero
valentior faba vel lenticula quam pisum. Ex holeribus valentior rapa napique et
omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca vel quae
specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum
quam lactuca vel cucurbita vel asparagus.
6.
At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, palmulae quam quae
poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae
fragilia sunt. Itemque ex is avibus, quae in media specie sunt, valentior ea,
quae pedibus quam quae volatu magis nititur: et ex is, quae volatu fidunt,
firmiores quae grandiores aves quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus.
Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leviorem cibum praestant, quam quae
natandi scientiam non habent.
7.
Inter domesticas vero quadrupedes levissima suilla est, gravissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque
animal, eo robustior ex eo cibus est. Pisciumque eorum, qui ex media materia
sunt, quibus maxime utimur, tamen gravissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque
fieri possunt, qualis lacertus est; deinde ii qui, quamvis teneriores, tamen
duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum
leviores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.
8. Neque vero in generibus
rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et
membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est,
minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in
piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inplevit. Deinde
ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedove cum petiolis
totum caput aliquanto quam cetera membra leviora sunt, adeo ut in media materia
poni possint.
9.
Ex avibus colla alaeve recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum vero
pertinet, frumentum quoque valentius est collinum quam campestre; levior piscis
inter saxa editus quam in harena, levior in harena quam in limo. Quo fit, ut ex
stagno vel lacu vel flumine eadem genera graviora sint, leviorque qui in alto
quam qui in vado vixit. Omne etiam ferum animal domestico levius, et quodcumque
umido caelo quam quod sicco natum est.
10.
Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, nova quam vetusta
plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa
quam elixa. Ovum durum valentissimae materiae est, molle vel sorbile
inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam
genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, vel ex isdem facta sorbitio aut
pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.
11.
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum,
defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis
valentissimi generis est. At acetum et id vinum, quod paucorum annorum vel
austerum vel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis
alterius dari debet. Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento
potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo vino, quod bono solo
quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis
sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est.
12.
Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo
sicciore uva est, eo valentius est. Aqua levissima pluuialis est, deinde
fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex nive aut glacie: gravior
his ex lacu, gravissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est
naturam eius requirentibus. Nam levis pondere apparet, et ex is, quae pondere
pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque
celerius in ea legumina percoquuntur.
13.
Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile
concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae
genere pro viribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis
hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime
sustinet, et robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex
levioribus potest: magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet.
|