Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • Caput XIX. Quae natura ac proprietas; cuiusque rei sit, qua vescimur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIX. Quae natura ac proprietas; cuiusque rei sit, qua vescimur.

1. Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni suci sunt, aliae mali, quas euculouV vel kakoculouV Graeci vocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt; itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calfaciunt, aliae refrigerant;

2. aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae movent alvum, aliae supprimunt; aliae citant urinam, aliae tardant; quaedam somnum movent, quaedam sensum excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori vel valetudini convenit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License