Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • Caput XXIV. De iis, quae stomacho idonea sunt.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XXIV. De iis, quae stomacho idonea sunt.

1. Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica, vel oriza vel tisana; omnis avis, omnis venatio; atque utraque vel assa vel elixa: ex domesticis animalibus bubula:

2. si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue; ex sue ungulae, rostra, aures, voluae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum vel Mevianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum vel Amerinum vel Cotoneum vel Punicum, uvae ex olla;

3. molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt; vinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque vel frigidae vel ferventes, apsinthium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License