Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXXIII. De iis, quae materiam evocant.1. Evocare vero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea, quae prompta et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est. 2. Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae. At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (parqenion vel perdeikion appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci polugonon vocant, portulaca, papaveris folium, capriolique vitium, coriandrum, folia hyoscyamu, muscus, siser, apium, solanum (quam strucnon Graeci vocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; 3. contrita pira vel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluuialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; verbenarum contusa cum teneris colibus folia; 4. cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum. Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calda, in qua verbenae coctae sunt, quas supra posui, puluis vel ex faece vini vel ex murti foliis, amarae nuces. 5. Calfacit vero ex qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive erui sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini vel feni Graeci, ubi ea deferuvit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium. 6. Fereque quae vehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel feni Graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, varie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid evidenter compererit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |