Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXIV. De regio morbo.1. Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum. 2. Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit. Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. 3. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam movent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego ubique, si satis virium est, validiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero. 4. Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat; tum altero triduo validiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus victus reverti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco vino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat. 5. Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balneo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus videtur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, vel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |