Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber quartus
    • Caput VI. De cervicis morbis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VI. De cervicis morbis.

1. A capite transitus ad cervicem est, quae gravibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem cervicem intendit. Primum Graeci opisqotonon, insequentem emprosqotonon, ultimum tetanon appellant, quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculo sunt. -

2. Eadem omnia ratione curantur idque convenit *** Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit; quod quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est: neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit vel refrigescit. Mitti vero necne debeat, ex is intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt.

3. Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper vel laser; deinde opus est fomento umido et calido. Itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat, sed oportuniores nervos frigori reddit, quod utique vitandum est. Utilius igitur est cerato primum liquido cervicem perunguere; deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.

4. Utilissimum tamen est umido sale fovere; quod quomodo fieret iam ostendi. Ubi eo aliquid factum est, admovere ad ignem; vel si aestas est, in solem aegrum oportet; maximeque oleo veteri, si id non est, Syriaco; si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est. Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus.

5. Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino vel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.

6. Ubi levatus est dolor moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum itemque ovis sorbilibus aut apalis [mollibus]; ius aliquod adsumendum. At si bene processerit iamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus quam vinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License