Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber quartus
    • Caput VII. De faucium morbis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VII. De faucium morbis.

1. Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id sunagchn vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est: id kunagch vocant. Illa communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur.

2. Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur: id parasunagchn appellant. - Quicquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est; si non abundat, secundum est ducere alvum. Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admovetur, ut id, quod strangulat, evocet. Opus est deinde fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur; efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus.

3. Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare; post haec palatum unguere vel felle taurino vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam +si piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, vel in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt, ut per ea vulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo victum esse.

4. Si vero his morbus levatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adiuvat, si ex angustiore sede vitium transit in latiorem; itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas levavit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur.

5. Vulgo audio, si quis pullum hirundininum ederit, angina toto anno non periclitari; servatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License