Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XIII. De laterum doloribus.1. Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Et initium vel ex frigore vel ex ictu vel ex nimio cursu vel ex morbo est. Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter solvitur: interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. 2. Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est. - Remedium vero est magni et recentis doloris sanguis missus: at sive levior sive vetustior casus est, vel supervacuum vel serum id auxili est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet. 3. Praeter haec circumdare primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina inposita discutitur. Utendum cibis potionibusque calidis, vitandum frigus. Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulpure perfricare; si levata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et vinum meracius adsumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adiuvet. 4. Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt; ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per vires licebit: potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit. 5. Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione vel adiectae vel levatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas: nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat. Ob quam causam dixi etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur: in vicem eius cremor tisanae sumendus est. 6. Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et vini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo vini paulo plus adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, vini cyathos sorbere, sed id in hoc genere valetudinis dulce vel certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |