Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXVII. De vulvae morbo.1a. Ex vulva quoque feminis vehemens malum nascitur proximeque a[b] stomacho vel adficitur haec vel corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro revertens perpetuum est. - Ubi incidit, si satis virium est, sanguis missus adiuvat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus. 1b. Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consuevit, admovere oportet naribus extinctum ex lucerna linamentum, vel aliud ex is, quae foedioris odoris esse rettuli, quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adiuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde ubi ad se redit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur. 1c. Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum. Cibus ex media materia dandus; sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui vel castoreum est vel git vel anetum. 1d. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque adponatur; vel album ex ovo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae evocent, ut costus, puleium, albae violae flos, nepeta, satureia, hysopum: ex quibus, quae cibo apta sunt, etiam cum illo assumpta proficiunt et praetuta porrum, ruta, omne acre holus. Si sanguis, qui infra erumpere debuit, per nares erumpit, incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt idque per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die repetitum huic quoque vitio medetur. Si nusquam sanguis se ostendit, ideoque graves capitis dolores urgent, ex brachio ille mittendus est. *** |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |