Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXVIII. De seminis nimia ex naturalibus profusione.1. Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis; quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interposito spatio tabe hominem consumat. - In hoc adfectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. 2. Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen videntur, qualia sunt siligo, simila, ova, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam; vitare etiam, ne supinus obdormiat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |