Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber quintus
    • Caput XXII. De medicamentis, quibus aridis utimur.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XXII. De medicamentis, quibus aridis utimur.

1. Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P.*I; aeruginis P.*II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt; eaque vel arida inspergere licet vel excepta cadmia inlinere.

2a. Putrem vero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel vel cum lenticula vel cum marrubio vel cum oleae foliis ante ex vino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P.*VI; cornu bubuli combusti P.*XII; olei murtei et vini cyathos ternos.

2b. Aut quod ex his constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P.*II; aluminis scissilis, turis, singulorum P.*IIII; gallae P.*VIII; aristolochiae P.*X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P.*II; aluminis scissilis, turis, singulorum P.*IIII; gallae P.*VIII; aristolochiae P.*X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda.

2c. Vel cantharidum P.*I; sulpuris P.*I; lolii P.*III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges; aut uva taminia cum pice liquida. Idem vero possunt et faecis vini combustae et calcis et nitri pares portiones; vel aluminis scissilis P.*==; turis, sandaracae, nitri, singulorum P.*I; gallae P.*VIII; aristolochiae P.*X; mellis quantum satis sit.

3. Est etiam Herae compositio, quae habet murrae, chalcitidis, singulorum P.*II; aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum P.*IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P.*VIII; malicori contriti P.*X.

4. Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.

5. At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P.*I; calcis P.*II; auripigmenti tantundem miscebat.

6. Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P.*I; sandaracae P. * II; marmoris cocti P.*IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P.*II; calcis P. * IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent.

7. Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P.*II; turis, atramenti sutori, singulorum P.*III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P.*IIII; gallae P.*VI; cerussae combustae P.*VIII. Ea vel arida inspersa vel melle excepta idem praestant.

8. Sternumenta vero vel albo veratro vel struthio coiecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum P.*=; castorei P.*=-; spumae nitri P.*I; struthi P. * IIII.

9. Gargarizationes autem aut levandi causa fiunt aut reprimendi aut evocandi. Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt. Evocant sinapi, piper.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License