Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber quintus
    • Caput XXIII. De antidotis et quibus malis opitulentur.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XXIII. De antidotis et quibus malis opitulentur.

1a. ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.

1b. Unum est, quod habet lacrimae papaveris P.*=; acori, malobathri P.*V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P.*II; anesi P.*III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P.*IIII; petroselini P. * IIII= (vel folii P. * V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. * V=; styracis P. * V=; murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P.*VI; castorei P.*VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, croci, floris iunci rotundi, singulorum P. * VI=-; dulcis radicis P. * VIII=-; quae vel melle vel passo excipiuntur.

2. Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. *==; piperis albi P. *=-; floris iunci rotundi P. * II; cinnamomi P. * III; casiae nigrae P. * IIII; croci Cilici P. * IIII=-; murrae, quam stacten nominant, P. * V; nardi Indici P. * V=-. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.

3a. Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. *==-; acori P. * V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. * II; anesi P. * III; nardi Gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum P. * IIII; papaveris lacrimae, petroselini, singulorum P. * IIII=-; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P.*V=; styracis P. * V=-;

3b. castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. * VI; malobathri folii P.*VI; floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. * VI=; nardi, opobalsami, singulorum P. * VI=-; thlaspis P.*VI=-; radicis Ponticae P. * VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P.*VII=-. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus venenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex vino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum vel quod Aegyptiae fabae vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License