Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber quintus
    • Caput XXIV. De acopis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XXIV. De acopis.

1. Acopa quoque utilia nervis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. * II==; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. * IIII=-; murrae, aeris combusti, singulorum P. * VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. * XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspalathi, xylobalsami, singulorum P.*XXVIII; sebi P. * I; unguenti irini cyathum.

2. Alterum, quod evodes vocant, hoc modo fit: cerae P.=-; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul incocuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.

3. Enchrista autem Graeci vocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae vitulinae, sebi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.

4. Et ad sacrum ignem: spumae argenti P.*VI; cornu bubuli combusti P.*XII conteruntur, adiciturque invicem vinum et id quod specialiter sil vocatur, et murteum, donec utriusque terni cyathi coiciantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License