Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXV. De catapotiis.1. CATAPOTIA quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. Anodyna vocant, quae somno dolorem levant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex vehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P.*I; murrae, castorei, piperis, singulorum P.*II. Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse. 2. Alterum stomacho peius, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae P.*=-; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P.*IIII; quae ex vino teruntur. Unum autem eiusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumpsisse. 3a. Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes *** sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: 3b. silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum P.*I; castorei, cinnamomi, singulorum P.*II; papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P.*II=-; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur. 4a. Quin etiam silvestris papaveris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi iam bene manipellus is coctus est ibidem *** expressus proicitur; et cum eo umore passi par mensura miscetur, infervefitque, donec crassitudinem sordium habeat. 4b. Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt vel per se adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent. 5. Item si vulva dolens somnum prohibet, croci P.*==; anesi, murrae, singulorum P.*I; papaveris lacrimae P.*III; cicutae seminis P.*VIII miscentur excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur. 6. Ad iecur sanandum nitri P.*=-; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P.*I melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat. 7. Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones. 8. Ad thoracis nardi P.*I; turis, casiae, singulorum P.*III; murrae, cinnamomi, singulorum P.*VI; croci P.*VIII; resinae terebenthinae P. *=-; mellis heminae tres. 9. Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P.*=; castorei, papaveris lacrimae, singulorum P.*I. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur. 10. Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P.*=; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P.*=-; cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum P.*I. 11. Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P.*=; hysopi P.*=- conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est. 12. Colice vero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P.*III; petroselini P.*IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P.*V; papaveris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P.*VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi. 13. Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P.*I, aut cui dictamni Cretici P.*I adiectum est. 14. Ex partu laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet. 15. Vocem adiuvat turis P.*I in duobus cyathis vini datum. 16. Adversus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi unciae singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet. 17. Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P.*I; croci P.*I=-; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P.*I coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P.*I. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |