Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput V. De varis et lenticulis et ephelide.1. Paene ineptiae sunt curare varos et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quas supra posui, vari lenticulaeque vulgo notae sunt; quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis vero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. 2. Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est. - Sed vari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares portiones habent contritaque ex aceto sunt, donec ad mellis crassitudinem venerint. His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis [mane] eluendum est oleoque leviter unguendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est. 3. Ad omnia ista vero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id vespere mane eluitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |