Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput X. De tonsillis.1. Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae hoc modo fiunt: 2. ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci, murrae, aluminis scissilis, singulorum P.*II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur: nardi P.*-; omphaci P.*I; cinnamomi, murrae, casiae, singulorum P.*-; eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt. 3. Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est; alvus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio; intrinsecus admovendus sed aliquanto diutius vapor calidus, donec ea suppurent et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum. 4. At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; tum adicitur turis P.*I; ali P.*I; croci, murrae, singulorum P.*=; leviterque omnia rursus fervescunt. Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore vel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adici dulce vinum potest. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |