Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XIV. De uvae morbo.1. Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, alvus utiliter ducitur; caputque super haec velandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uva vel omphacio vel galla vel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uva maximeque *** prodest. Est etiam medicamentum huc aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto vino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. 2. Ubi horum aliquo inlita uva est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quievit, ex vino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uvae subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae vel cum lasere vel sine eo hac ratione uvae subiecta est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |