Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber sextus
    • Caput XIX. De digitorum ulceribus.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XIX. De digitorum ulceribus.

1. Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet vinum adiectum est. In isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit: pterygion Graeci appellant. - Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color effiat, eoque inlinere. Quidam *** ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt.

2. Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; deinde digiti fovendi aqua ex verbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P.*I, squamae P.*II mellis cyatho coguntur; aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est.

3. Tertio die digitus resolvendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non vincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est. At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P.*II; nitri, auripigmenti, singulorum P.*IIII; resinae liquidae P.*VIII; tertioque id die resolvendum est. Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License