Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber septimus
    • Caput IX. Curta in auribus, labrisque ac naribus, quomodo sarciri et curari possint.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput IX. Curta in auribus, labrisque ac naribus, quomodo sarciri et curari possint.

1. Curta igitur in his tribus *** ac si qua parva sunt, curari possunt; si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris vero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex vicino adducitur; quod in levi mutatione et nihil +eripere et fallere oculum potest, in magna non potest.

2. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod curtum est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resolvimus, in unum adducere.

3. Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis *** aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est.

4. Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisve narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit.

5. Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License