Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XIII. De cervicis vitiis.1. At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci vocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur. - Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, sive umor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. 2. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur. Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, *** eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leviterque inde, ne fauces *** urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus moventibus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |