Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber septimus
    • Caput XXVIII. Si naturalia feminarum non admittunt concubitum, quomodo curari conveniat.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XXVIII. Si naturalia feminarum non admittunt concubitum, quomodo curari conveniat.

1. Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie vero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt. Idque interdum evenit protinus in utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hic oris sanescendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori volvae opposita est; si ex ulcere, caro idem replevit. -

2. Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur, deinde undique eam membranam excidere. At si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere; tum ab ora vel volsella vel hamo adprensa tamquam habenulam excidere, et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci vocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare; tertio die solvere ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License