Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XVI. De cubito luxato.1. In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex is, quae prima parte huius voluminis posita sunt, intellegi potuit. Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes vero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recuruatur; si in posteriorem, brachium curvum est neque extenditur, breviusque altero est; interdum febrem vomitumque bilis movet; 2. si in exteriorem interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum. - Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum *** longa testa iunguntur: utrumque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. 3. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus est. 4. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra posita est, et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: celerius tantum et saepius id resolvendum est, multa magis aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, sive extra remansit sive intus revertit, callus circumdatur; isque si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |