Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput VI. Ad solutam alvum remedia.1. Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; vitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. 2. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant. Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus. Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones ventrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, vomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex vino esse, adiecta uva ex olla vel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis levi dimoveri. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |