Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput VIII. Quae agenda sint stomacho laborantibus.1. Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri; non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti vino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. 2. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusatione[m] non merentis stomachi habent. 3. At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari; adsidue vinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere. 4. Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et vomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens alvus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |