|
Nulla his penitus praeter
cohortalinam in provinciis et castrensem indulgenda militia; nullo donationis
faciendae invicem, nullo testamenti aut voluntatis ultimae penitus iure
concesso; cunctisque legibus, quae contra hos ceterosque, qui nostrae fidei
refragantur, olim latae sunt diversisque promulgatae temporibus, semper viridi
observantia valituris, sive de donationibus in haereticorum factis ecclesias,
sive ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis, sive de privatis
aedificiis, in quae domino promittente vel conivente convenerint, venerandae
nobis catholicae vindicandis ecclesiae, sive de procuratore, qui hoc nesciente
domino fecerit, decem librarum auri multam vel exilium, si sit ingenuus,
subituro, metallum vero post verbera, si servilis condicionis sit; ita ut nec
in publico convenire loco nec aedificare sibi ecclesias nec ad
circumscribtionem legum quicquam meditari valeant, omni civili et miltari,
curiarum etiam et defensorum et iudicum sub viginti librarum auri
interminatione i prohibendi auxilio. illis etiam in sua omnibus manentibus
firmitate, quae de militia et donandi iure ac testamenti factione vel neganda
penitus vel in certas vix concessa personas poenisque variis de diversis sunt
haereticis promulgatae, ita ut nec speciale quidem beneficium adversus leges
valeat impetratum.
|