Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
L. Aurelii Hermiae elogium sepulcrale

IntraText CT - Text

  • L. Aurelii Hermiae elogium sepulcrale

Click here to hide the links to concordance

L. Aurelii Hermiae elogium sepulcrale

Haec, quae me faato praecessit, corpore casto
coniunxs una meo praedita amans animo
fido fida viro veixsit, studio parili qum
nulla in avaritie cessit ab officio.
viva Philematium sum Aurelia nominitata
casta pudens, volgei nescia, feida viro.
vir conleibertus fuit, eidem, quo careo eheu,
ree fuit ee vero plus superaque parens.
septem me naatam annorum gremio ipse recepit,
(quadraginta) annos nata necis potior.
ille meo officio adsiduo florebat ad omnis





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License