Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Proohemium I

Domino excellentissimo et omni honore dignissimo Hludovuico regi. Rhabanus uilissimus servorum dei servus aeterne beatitudinis in Christo optat salutem.

Audita bona opinione vestra quae predicatur per totas provincias Germaniae atque Galliae. Et pene in cunctis partibus Europae crebris laudibus intonant satis exulto, et domini misericordiam imploro quatinus hoc cum bono augmento ad salubrem finem pervenire concedat. Ob hoc quippe laboris mei opuscula, quae in servitium Christi ipsius largiente gratia sacras scripturas exponendo prout potui expendi. Non sine vestra communione habere uolui, sed aliquos tractatus atque commentarios in divinos libros conscriptos vestrae veneratione direxi. Nuper quoque quia uos quando in presentia vestra fui compertum uos habere dixistis aliquod opusculum me noviter confecisse de sermonum proprietate; et mystica rerum significantione quod etiam a mea parvitate postulastis uobis dirigi, feci libenter quod petistis, et ipsum opus uobis in xx duobus libris terminatum transmisi, ut si serenitate vestrae placuerit coram uobis relegi illud faciatis. Et si aliquid in eo dignum emendatinoe repertum fuerit cum vestris sagacissimis lectoribus prout ratio dictat illud emendare curetis. Sunt enim in eo plura exposita de rerum naturis, et verborum proprietatibus, necnon etiam de mystica rerum significatione quod idcirco ita ordinandum estimavi, ut lector prudens continuatim positam inveniret historicam et mysticam singularem rerum explanationem. Et sic satis facere quodammodo posset suo desiderio in quo et hystoriae et allegoriae inveniret manifestationem. Unde mihi non melius aliud uidebatur huius operis sumere initium quam ab ipso conditore nostro qui omnium rerum est caput et principium, quia quicquic naturaliter subsistit, aut auctor et creator omnium est aut ab eo condita creatura. Quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt. Sic ergo primum deipso summo bono et vero conditore nostro hoc est patre et filio et spiritu sancto. Uno et solo omnipotente deo iuxta parvitatem ingenii mei, quantum divina gratia me posse concessit scribendo aliqua disserui. Postea vero de caelestibus et terrestribus creaturis, non solum de natura sed etiam de vi, et effectibus earum sermonem habere institui, ut lector diligens in hoc opere et nature proprietatem iuxta historiam et spiritalem significationem iuxta mysticum sensum simul posita inveniret. Et quia de sanctis hominibus qui in vetere et novo testamento commemorantur eorumque actionibus mysticis, necnon et de locis in quibus habitabant silere me non convenit nomina ipsorum simul et locorum ex hebraica lingua in latinam transferre placuit. Ut inde facilius mysticam significationem explanare possem, addidi quoque in presenti opusculo non pauca de fide catholica et religione Christiana et e contrario de gentilium superstitione et hereticorum errore, de philosophis et magis, atque falsis diis, de linguis gentium, de regum et militum civiumque uocabulis atque affinitatibus de homine et partibus eius, et reliquis animantibus de lapidibus lignis et herbis quae in terram gingnuntur, de variis artibus atque artificiis et aliis multis quae omnia in prohemio enumerari longum est, proinde quod de his hic posui nunc sufficiat, ceterum autem in capitulis singularum librorum diligentius ea enumerare curavi. Decrevi hoc totum opus ut supradixi in uiginti duos libros dispertiri, sub quo numero vetus testamentum legis divine interpres beatus Hieronimus complexum se asservit ex cuius interpretatione et expositione quaedam obscura in hoc opere lucidavi.

Tu autem electe domine et regum carissime acceptis his quae tibi transmisi utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti ea utilia esse permitte, quatinus tuum bonum studium multis perveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illi spiritale exercitium atque caelestis gaudii incrementum, imitare illius sapientis uiri exemplum qui de sapientiae laude tale protulit preconium dicens: Invocavi et venit in me spiritus sapientiae. Et preposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse, dixi incomparatione illius. Nec comparavi illi lapidem preciosum. Quoniam omne aurum incomparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum estimabitur argentum in conspectu illius, super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus, quoniam ante cedebat me ista sapientia quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est, hominibus quo qui usi sunt participes facti sunt amicitiae dei, quam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator, in manu enim illius sunt et nos et sermones nostri, et omnis sapientia et operum scientia et disciplina.

Ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum, et uirtutem elementorum, initium et consummationem et medietatem temporum vicissitudinum permutationes et consummationes temporum, morum mutationes, et divisiones temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vir ventorum, et cogitationes hominum. Differentias arborum, et uirtutes radicum, et quaecumque sunt absconsa, et in provisa didici. Omnium enim artifex docuit me sapientia.

Unde etiam in libro regum legitur dominus probasse petitionem Salomonis qui petiit ab ipso sibi dari cor docibile, ut iudicare posset populum suum, et discernere inter bonum et malum, ubi ita scriptum est, placuit ergo sermo coram domino, quod Salomon rem huiuscemodi postulalasset. Et dixit dominus Salomoni: quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec divicias, animasque inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium. Ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis fuerit tui nec post te surrecturus sit, sed et haec que non postulasti dedi tibi divicias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus, si autem ambulaveris in uiis meis, et custodieris precepta mea et mandata mea sicut ambulavit David pater tuus longos faciam dies tuos. Unde manifestum est, quod quicumque verus est amator sapientiae, et diligens custos mandatorum dei, et fidelis exsecutor uoluntatis ipsius usque in finem, hic habet eum protectorem, et adiutorem, in futura vero uita fidelissimum boni studii remuneratorem, et gaudii aeterni largitorem, idcirco domine mi rex ante omnia semper studium sit tibi ad discendam sapientiam divinam subiectosque tibi id ipsum agere precipias, quatinus merito rex nominari possis, qui temetipsum et omnes gentes, ut recipiant omnes iuxta meritorum qualitatem, aut premium, aut poenam, tunc tu cum tuis a dextris eius stans, audias illam amabilem sententiam domini quam ad omnes electos suos prolaturus est dicens: Venite benedicti patris mei possidete paratum uobis regnum ob origine mundi. Sicque insertus sanctorum coetibus ibis cum eo in uitam aeternam ubi simul cum sanctis angelis laetaberis in conspectu gloriae ipsius feliciter usque in finem. Maiestas omnipotentis dei diu uos hic conservet incolomes, et postea in celesti regno gaudio beatificet sempiterno.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL