Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. De penitentiae satisfactione atque ex homologesi.

Poenitentia appellata qua si punientia, eo quod ipse homo in se penitendo punit, quod male admisit. Nam nihil aliud agunt quos veraciter penitet nisi ut id quod malefecerint. Inpunitum esse non sinant, eo quippe modo si non parcentibus, ille parcit. Cuius altum iustumque iudicium nullus contemptor evadet. Perfecta est autem penitentia preterita deflere, et futura non admittere, haec secunda in similitudine fontis est, ut si forte in pugnante diabolo aliquod peccatum inrepserit huius satisfactione purgetur.

Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere, et ultra peccatum non iterare, reconciliatio vero est, quae post conplementum paenitentiae adhibetur. Nam sicut conciliamur deo quando primum agentilitate convertimur, ita reconciliamur quando post peccatum poenitendo regredimur. Exhomologesis Greco uocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur, cuius nominis duplex significatio, est autem in laudem intellegitur confessio sicut est. Confitebor tibi domine pater caeli et terrae aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia. Ex hoc igitur Greco uocabulo exprimitur et frequentatur exhomologesis, quod delictum nostrum domino confitemur. Non quidem ut ignaro cuius agnitioni nihil occultum est, sed confessio est rei scilicet eius quae ignoratur professa cognitio. Utile enim sibi ac iucundum quisquam esse existimaverat rapere, adulterare, furari, sed ubi haec aeternae damnationis obnoxia esse cognovit. Cognitis his confitetur errorem.

Confessio autem erroris, confessio est desinenda. Desinendum ergo a peccatis esse, dum confessio est. Confessio ante cadit remissio sequitur. Caeterum extra veniam est qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur. Itaque exhomologesis prosternendi vel humile faciendi hominibus disciplina est, habitu atque uictu sacco et cinere incurvare, corpus sordibus obscurare, animum meroribus deicere, illa quae peccat tristi tractatione mutare.

Laetaniae autem Greco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter letanias vero et exhomologesin hoc differt, quod exhomologesis pro sola confessione peccatorum agitur. Laetaniae quae vero indicuntur vero propter rogandum dominum et impetrandam aliquam eius misericordiam. Sed nunc iam utrumque uocabulum sub una designatione habetur, nec distat vulgo utrum laetaniae an exhomologesis dicantur. Supplicationis nomen quodam modo nunc ex gentilitate retinetur. Nam feriae aut legitimae erant apud eos, aut indictae. Indictae autem quia paupertas antiqua Romanorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Unde et supplicia dicuntur. Supplicationes quae fiebant de bonis passorum supplicia, sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL