Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Quomodo humana membra ascribantur diabolo.

Sciendum vero est quod quando membra hominis et humani actus diabolo ascribuntur non secundum historiam sed secundum allegoriam accipienda sunt quia in multis locis scripturae sacrae huiusmode species inveniuntur. Nam caput omnium malorum diabolus est. Unde legitur in Abbacuc: Percussisti caput de domo impii. Corpus vero diaboli reprobi homines unde de vehemoth legitur in libro beati Iob: Corpus eius sicut scuta fusilia. Oculi eius vel dentes heretici sive pravi omnes doctores ut in predicto libro scriptum es: Oculi eius sicut palpebrae diluculi in circuitu dentium eius formido. Nares diaboli inspirationes illius pravae et de naribus eius fumus procedit.

Os diaboli locutiones eius quibus corda hominum occultis cogitationibus alloquitur. ut est illud in Iob de ore eius flamma procedit. Lingua diaboli sapientia saeculi huius vel hereticorum dogma ut est illud in Iob: Et fune ligabis linguam eius. Ossa diaboli potentes quique et fortes im malitia sive heretici ut est illud in Iob: Ossa eius fistula aeris. Cartilago eius minus potentes quam hi qui ossa nominantur. Ut est illud in Iob: Cartilago eius sicut lammina ferrea.

Alitus diaboli inspiratio eius occulta per quam corda peccatorum a more carnali ardere facit. Ut est illud in Iob Alitus eius prunas ardere facit. Facies diaboli antichristi adventus vel aperta eius malitia. Ut est illud in Iob: Faciem eius precedit egestas. Carnes diaboli infirmi quique in corpore eius et minus valentes peccare ut est illud in Iob Membra carnium eius coherentia sibi. Testiculi diaboli vel heretici vel pravae cogitationes subtiliter uinculis peccatorum obligantes ut est illud in Iob: Nervi testiculorum eius perplexi. Cauda diaboli Antichristus vel consuetudo perccandi ut est illud: Stringit caudam suam quasi cedrum. Dormire diaboli est in corde reprobosum requiescere. Ut est illud in Iob: Sub umbra dormit in secreto calami. Pascere diaboli est in peccatis impiorum delectari. Ut est illud in Iob huic montes herbas ferunt. Quod ad hominem et ad partes attinet corporis ex parte iam superius dictum est, nunc aetates eius subiungam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL