Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas, atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem que porrigitur in septem annis. Secunda aetas pueritia, id est pura et necdum ad generandum apta tendens usque ad quartum decimum annum. Tertia adolescentia ad gignendum adulta quae porrigitur usque ad xxviii annos. Quarta iuventus firmissima aetatum omnium finiens in quinquagesimum annum. Quinta aetas senioris id est gravitas quae est declinatio a iuventute in senectutem nondum senectus sed iam non iuventus quia senioris aetas est, quam Greci presbiten uocant. Nam senes apud Grecos non presbiter sed geron dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno incipiens septuagesimo terminatur. Sexta aetas senectus quae nullo annorum tempore finitur, sed post quinque illas aetates quantum cumque uite est, senctuti deputatur. Senium autem pars ultima senectutis dicta quod sit terminus sexte aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi uitam descripserunt humanam in quibus mutatur et currit et ad mortis terminum pervenit.
Pergamus ergo breviter per predictos gradus aetatum aethimologias eorum in homine demonstrantes, infans dicitur homo primae aetatis. Dictus autem infans quia adhuc fari nescit, id est loqui non potest, nondum enim bene ordinatis dentibus plana est sermonis expressio. Infantes malitia parvulos mistice significat ut in Psalmo: Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem. Lactantes In Christi fide proficientes, ab lactatus Christus de quo per Esaiam dicitur super foramina aspidis et in caverna reguli qui ab lactatus fuerit manum suam mittet. Ablactati perfecti quasi a simplici cibo doctrinae abstracti, ubi et supra ab lactatus a lacte expulsus ab uberibus.
Parvulus mystice Christus ut est illud Esaiae parvulus natus est nobis. Item parvuli sancti spiritu humiles ut in Psalmo: Custodiens parvulos dominus. Et in malam partem in Ose parvuli eorum elidantur. Parvuli cogitationes pravae priusquam in opere perficiantur. Ut in Psalmo: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram, hoc est Christum. Puer a puritate uocatus quia purus est. Et necdum lanuginem floremque genarum habens, hi sunt efebi id est, a foebo dicti, necdum in adolescentuli lenes. Puer autem tribus modis dicitur pro nativitate ut Esaias puer natus est nobis. Pro aetate ut ocdennis decennis, ut est illud iam puerile iugum tenera cervice gerebat. Pro obsequio et fidei puritate. De quo dominus ad prophetam ait: Puer meus estu. Noli timere dum iam Ieremias longe pueritiae excessis et annos. Puer mistice Christus intellegitur ut in evangelio: Puer autem Iesus crescebant. Item in malam partem puer centum annorum id est peccator perfecte stultitiae, ut in Esaia: Quoniam puer centum annorum morietur. Pueri sancti a puritate appellati, ut in Esaia: Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus. Et in aliam partem nolite pueri effici sensibus et cetera. Puella est parvula quasi pupilla. Unde pupillos non pro conditione sed pro aetate puerili uocamus.
Pupilli autem dicti quasi sine oculis hoc est a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur, quorum patres ante decesserunt quam ab his nomen acciperent, ceteri orbi uocantur. Orphani idem qui et pupilli, illud enim Grecum nomen est, hoc latinum. Nam et in Psalmo ubi legitur: Pupillo tu eris adiutor. Grecus habet orphano, cuius sententiae talis est sensus. Pupillum vero dicit, non cuius genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est, mundus nam multos pupillos invenies, orbatos patre uisibili et sunt blasphemi obligurritores, et quod in illa aetate creberrimum est luxoriosi, et hi a domino probantur alieni, sed ab illis pupillis dividi non potest adiutorium dei. Quorum pater diabolus in actione facinorum probatur extinctus, et intende quod dicitur tueris adiutor. Ut cum carnaliter affligi uideas, eos non dubites esse liberandos. Item in Psalterio scriptum est: Pupillum et uiduam suscipiet et viam peccatorum exterminabit. Pupilli et uidua sunt qui dominum puramente respiciunt humanis solaciis destituti. Hos respicit Christus suo munimine uindicandos, sed cum istos pro sua pietate reciperit diabolum, qui est via peccatorum exterminabit id est a termino regni sui reddit alienum.
Pregnantes animae fidelium verbum dei nuper concipientes et necdum in opere parturientes sicut in Exodo pro contentionis doctoribus dicitur: Si duo uiri rixantes percuserint mulierem pregnantem et avorsum fecerit id est fidei verbum perdiderit. De his namque animabus fidelium per Amos de hereticis dicitur secuerunt pregnantes Galaad. Item pregnantes animae peccatorum cupiditatum cogitationibus plenae de quibus in evangelio dicitur: Vae pregnantibus et nutrientibus in illis diebus.
Pariens aure cordis, fidei verba concipiens et in confessione vel opere generans sicut in Hieremia de fidelibus dicitur: Inter quos erit caecus et claudus pregnans et pariens. In malam partem concepit dolorem et peperit iniquitatem. Primogenitus Christus de quo in lege omne primogenitum ad aperiens vulvam sanctam domino uocabitur. Item primogenitus populus Iudaeorum ut in propheta primogenitus meus Israhel. Primogenita primitiva hominum uita pro qua in lege scriptum est: Omnia primogenita filiorum tuorum redimes.
Puberes a pube id est a pudenda corporis nuncupati quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est eum pubere esse qui xiiii annos expleverit, quamvis tardissime pubescat certissimum puberem esse qui ex habitu corporis pubertatem ostendit et generare iam possit. Puer pere sunt quae annis puerilibus pariunt, unde et Oratius laudatur, primo prole puerpera nato. Et dictae puer pere, vel quod partu graventur, vel quod primum pueros pariunt. Unde de matre salvatoris poeta ait: Salve sancta parens enixa puerpera regem.
Adolescens dictus eo quod sit ad gignendum adultus sive accrescere et augere. Adolescentes fideles sive operibus proficientes ut in epistola Iohannis: Scribo uobis adolescentes quia vicistis malignum, et in aliam partem: Adolescentia enim et uoluptas vanae sunt. Iuvenes uocatus quod iuvare posset incipit, ut in bubus iuvenci cum avitulis discesserint, est enim iuvenis in ipso aetatis incremento positus. Et ad auxiliandum praeparatus. Nam iuvare hominis est opus aliquid conferentis, sicut autem trecesimus perfectae aetatis est annus in hominibus. Ita in pecodibus et in iumentis tertius robustissimus. Iuvenes significant alacres in deum ut in epistola Iohannis scribo uobis iuvenes quia fortes estis et verbum dei in uobis manet. Et in malam partem ut in psalmo iuvenes eorum comedit ignis. Infantes enim et adolescentes atque iuvenes mystice significant eos qui crescunt in gratia dei. Et fortiter resistunt diabolo. Unde Iohannes apostolus in epistola sua dicit: Scribo uobis adolescentes quoniam vicistis malignum. Scribo uobis infantes quoniam cognovistis patrem. Scribo uobis iuvenes quia fortes estis et verbum dei in uobis manet et vicistis malignum. Item in malam partem puer adolescens et iuvenes positi reperiuntur, quando stultitiam sensus aut petulantiam morum significant. Unde scriptum est: Stultitia ligata est in corde pueri et virga discipline fugavit eam. Unde in libro Regum de Roboai legitur: parvuli estote.
Parvulus enim intellegitur mente humilis et simplex, ut est ilud dominicum testimonium in evangelio: Confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Item parvulus aliam significationem habet ubi dicit apostolus, cum essem parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus, loquebar ut parvulus. Cum autem factus sum uir evacuavi quae erant parvuli. Vir nuncupatus quod maior in eo uis est, quam in feminis unde et uirtus nomen accepit sive quod vi agat feminam. Mystice enim uir aliquando intellegitur Christus, cuius uxor est ecclesia. Unde dicit apostolus uiri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam. Item uir intellectus spiritalis in historia scripturarum accipitur. Rursum uir spiritus intellegitur qui principatur in anima. Unde dominus ait ad mulierem samaritanam: Vade uoca uirum tuum, hoc est redi ad intellectum tuum. Item uir in contrariam partem ponitur, ut est illud in Pentatheuco bona facie valde uirgo quam uir non cognoverat id est diabolus qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Item uir Christus intellegitur in illo Zachariae testimonio ecce veniet, inquit uir cuius oriens nomen est, et alibi, revertimini filii revertentes quia ego uir vester. Rursum uir et uxor Christus et ecclesia ut in apostolo propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una, ego atuem dico in Christo et in ecclesia. Vir et uxor anima et caro filii opera ab utrisque genita ut in Exodo: Serviet tibi cum uxore et filiis. Item uir et uxor diabolus et civitas Babylonia hoc est conventus omnium malorum.
Mulier vero a molitie tamquam mollier detracta vel littera vel mutata appellata est mulier. Utrique enim fortitudine et inbecillitate corporum separantur, sed ideo maxima fortitudo uiri, mulieris minor ut patiens uiro esset, scilicet ne a feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliud appetere aut in alium sexum proruere. Dicitur autem mulier secundum femineum sexum non secundum corruptionem integritatis et hoc ex lingua sacrae scripturae. Nam Eva statim facta de latere uiris, nondum contracta a uiro mulier appellata est, dicente scriptura et formavit eam in mulierem. Mystice mulier aut ecclesiam significat propter filiorum generationem de qua legitur in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet procul, haec etiam mulier septiformes tenet aecclesiae sacramentum. Ut in Isaia: Adprehendent inquit uii mulieres uirum unum aut animam sive carnem humanam significat quae imperio spiritus subiecta esse debet. Et eius regimine gubernari. Unde dicit apostolus: Caput mulieris uir caput uiri Christus. Tunc enim bene animam sive carnem regit spiritus si ipse spiritu Christi regi meruerit, quia quicumque spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, qui autem spiritum Christi non habet hic non est eius. Item mulieres animae fidelium sed infirmae sicut in propheta de hereticis dicitur mulieres populi mei eiecistis de domo dilitiarum mearum. Item mulier vel uxor sapientia ut est illud laetare cum muliere adulescentiae tuae, haec mulier generat filios, non filias, hoc est uirtutes non uitia. Rursum mulier in malam partem accipitur. Mulier urbs Babylonia quae totius mundi gerit figuram. Ut in Apocalipsi: Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum. Item mulier heretica pravitas. Ut in Salomone: Mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris. Item mulieres duae plebs Iudaica atque heretica ut in Zachariae: E mulieres duae portantes amphoram id est diabolum qui est caput totius iniquiatis. Adulter diabolus vel dones ut in Esaia: Vos autem accedite filii auguratrices semen adulteri et fornicariae. Fornicaria carnalis propagatio, plebs Iudea sive anima peccatrix. Meretrix anima peccatrix quae de relicto celesti uiro id est Christo ad ulterinos de diabolo iniquitatis fructus concipit. Ut in Hieremia frons meretricis facta est tibi. Lupanar id est locus meretriciosus conscientia hominis peccatoris vel corpus in quo ad ulterinos cum demonibus perpetrat concubitos. Ut in Ezechiele: Et destruam lupanar tuum.
Virago a uiridiori actate dicta est sicut et virga sicut et uitula, alias ab incorruptione quasi uirago quod ignoret femineam passionem, uirago uocata quia uirum agit hoc est opera uirilia facit et masculini uigoris est, antiqui enim fortes feminas uocabant. Urigo autem non recte uirago dicitur, si non uiri officio fungitur. Mulier vero si opera uirilia facit recte uirago dicitur, ut amazona quae vero nunc femina antiquitus uira uocabatur sicut a servo serva sicut a famulo famula. Ita a uiro uira hinc et uirginis nomen dictum quidam putant. Virgo mystice aut sanctam ecclesiam catholicam significat quae fide est incorrupta sive animam fidelem que non consentit contaminari suggestionibus diaboli vel hereticorum erroribus corrumpi{}cii dicit apostolus dispondi enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. Virgines animae sanctorum a corruptione mundi per quinque sensus corporis continentes. Ut in evangelio: Simile est regnum caelorum decem uirginibus. Item uirgines anime continentium non propter aeternam retributionem sed propter favorem laudis humanae. Ubi et supra et quinque fatuae et in Amos propheta: In die illa deficient uirgines pulchrae. Lampades opera iustitiae. Ut in evangelio accipientes lampades suas exierunt ob viam sponso et sponsae.
Sterilis mystice sanctam ecclesiam ante salvatoris adventum significat. Ut in Esaia: Lauda sterilis quae non paris. Et in Psalmo: Qui habitare facit sterilem in domo. Femina vero a partibus femorum dicta ubi sexus species a uiro distinguitur alii Greca aethimologia feminam ab igneavi dictam putant quia vehementer concupiscit. Libidiniosiores enim uiris feminas esse tam in mulieribus quam in animalibus. Unde nimius amor apud antiquos femineos uocabatur. Femina quando in bonam partem accipitur significat Mariam matrem domini. De qua propheta ait: Femina circumdabit uirum aut humilitatem subiectorum. Quando autem in malam significat libidinem luxoriosorum est.
Senior est adhuc uiridior unde in sexto libro Ovidius ait: Senior inter iuvenemque senemque. Seniores autem nomen aut dignitatem magisterii aut maturitatem consilii significat. Unde in epistola sua dicit Petrus apostolus: Seniores qui in uobis sunt, obsecro consemor et testis Christi passionum. Et Iohannis: Senior inquit electe dominae; et: Senior Gaio carissimo. Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione eo quod iam pro vetustate desipiant. Nam phisici dicunt stultos esse homines frigidiores sanguinis, prudentes callidi, unde et senes in quibus iam friget, et pueri in quibus necdum calet minus sapiunt. Inde est quod convenit sibi infantum aetas et senum, senes enim per nimiam aetatem delirant. Pueri per lasciviam et infantes ignorant quid agant. Senes autem tantum masculini generis est, sicut a nos feminini.
Senex mystice quando in bonam partem accipitur consummatae iustitiae significat hominem et probate scientia, ut est illud in Genesi: Morvus est Abraham senex et plenus dierum. Et in Salomone: Cani sunt hominis sensus et aetas senectutis uita inmaculata. Quando vero in alteram partem ponitur significat hebitudinem sensus et insipientiam erroris. Unde in Salomone scriptum est: Cumque iam senex esset depravatum est cor eius. Senectus autem multa secum et bona affert et mala. Bona qui nos a potentissimis dominis liberat, uoluptatibus inponit modum.
Libidinis frangit impetus, auget sapientiam dat maturiora consilia. Mala autem quia senium miserrimum est, debilitate et odio. Subeunt enim morbi tristisque sanctus. Nam duo sunt quibus minuuntur corporis uires senectus et morbus. Senectus aliquando in commoda praesentis temporis significat, aliquando candorem uirtutum, nam propheta dominum precatur in Psalterio ita dicecens: Ne proicias me in tempore senectutis supplicat ne tempore senectutis suae proiciatur a domino, quando fessa fit uirtus corporis plus indiget adiuvari sed hanc senectutem non solum aetatem finitam debemus accipere sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Candorem autem uirtutum significat illud ubi scriptum est: Senectus mea in misericordia uberi. Senectus candidum caput habet quae similitudo ut arbitror hic iuste datur ecclesiae.. Quoniam omnia merita sanctorum tamquam cani capitis purissima luce fulgebunt, nec incassum addidit mea quia senectus humana morbis gravissimis sauciata tendit ad finem quaerelis onerosa colore deformis est. At contra senectus ecclesiae ad uitam ducit perpetuam ad beatitudinem mirabilem ad pulchritudinem singularem ut luceant sicut angeli dei. Haec de sexu hominum et gradibus aetatum nunc dicta sufficiant iam de generationum serie dicenda sunt aliqua.